Latin
EXPERIMENTUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 337
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTUM, Causam χθονογρέσεος ad oculum ostendens. Onito supra focum tigillum A amplum terrâ quâlibet nonnihil humescente ad medium usque refertum, supra verò tigillum suspendatur vel ex terra cocta, vel ferro, vel sistasian UIIIPIENTIA alia quavis materia receptaculum B sub campanae forma effectum, cui tubi exigui indantur CDEF, in fine subtiliores; deindè accenso igne VS carbonibusque advolutis tigillo, statim terra in halitus resoluta in receptaculum abiens, ibidem tubis inserta in fuliginem abibit, quae vapori juncta in terram abibit ejus coloris &qualitatis, quibus terra in tigillo posita pollet: Si enim terra candida fuerit, uti creta, samia &similia, fuliginem candidam; si terra pinguis &bituminosa, ni gram; si sulphurea, fulvam; si aerosa, viridem in fuliginem abibit; &sic de caeteris idem judicium est; quae deindè unà cum humido juncta in terram degenerant, ejus terrae, ex qua exhalarunt; halitus enim hujusmodi fuliginosi per poros terrae fibrasque intimas depulsi in superficie sub insensibili pulvere latentes, vel pluviis, rore, pruina, nive in terram degenerant. Eodem prorsus modo, quo Chimici per dicta instrumenta fuligines, tutias flores metallicos intra receptacula, conosque campaniformes reperire solent; subindè quoquè ex similibus fuliginibus ingentem hydrargyri copiam reperiunt, quod apertum signum est, in terrestribus substantiis combustibilibusque rebus id delituisse. Quid enim aliud sunt fuligines caminorum, quàm halivi caloris resolutae, uti sibi simile semper &tuum à lignis caeterisque combustibilibus re successive generant, ita quoque per poros fibus vi ignis separata levissima corpuscula in brasque terrae exhalatae in ultimam usque sulateribus caminorum in unum coacta, quam perficiem continuata fuliginum coacervatione propagantur; adeoque etsi insensibiliter, exfuliginem dicimus, quae humido subacta extimam tamen terram cujuscunque tandem spesiccataque terram nigram exhibet. ciei sit, accessu &accretione sua augmentant.