Latin
337.1 to 337.3
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 337.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod qui dem nil aliud esse dicimus, quàm formam semine universali jam in eo individuato ve stitam; in hujus enim seminis salino sulphureo-mercuriali centro, Spiritus ille latet, qui vitam, &sensum dat etiam iis rebus sive ma teriis, quibus mixtus fuerit, uti postea fusius ostendemus Suppono tertiò. Terram, aquam, aërem hujusmodi seminiis rerum plena esse, quae uti minima quaedam corpuscula sunt, ita quoque facilè, vel à Sole unà cum vaporibus, &halitibus tam ex terra, quàm ex mari, fluminibus, lacubus in aërem elevata; hinc verò pluviarum, nivium, ventorum aërisque v in diversas terrarum, montium, camporumque regiones delata, ubicunque proportionatam matricem invenerint, ibi statim vitae iis, quibus junguntur, telam ordiun tur plastica seminis virtute haud impigra membrorum unicuique debita dispositione actinobilismo suo, efformanda. Spontaneam itaque viventium causam pro ximam negamus caliditatem putrescentium esse, rejicimus coctionem putredinis, sub stantiam putrem, sive putridam corpulentiam; non admittimus solum &immediatum DEI in iis producendis seu archetypi Divini conceptum, aut immediatum DEI, otiosa naturâ concursum; non intelligentiarum operam; non astrorum influentias; non lumen coeleste; non calorem ambientis; sed omnia haec non nisi remotas tantum causas amplectimur; panspermiam verò sive semen illud à mortuorum tum plantarum tum animalium cadaveribus decisum, seminaque rerum om nium causam proximam horum effectuum esse dicimus; dictis causis, uti diximus, non nisi remotè concurrentibus; in qua sententia vel ipsum Aristotelem fuisse ex spontanei viventium ortus definitione colligimus, dum dicit primam participationem animae nutritivae cum calido; quo quidem nil aliud intelligit cum de sponte crescentibus agit, quàm quoc in vitâ quoque functis sive vegetabilibus sive animalibus vis quaedam lateat ab ultima alimenti coctione dependens, quam ab anima vegetabili sive sentiente primò participavit, dum adhuc in vivis esset; atque ex hac in cadaveribus adhuc latente spontaneorum genesin causari; Nam sponte vivens gi gni minime posse, suprà ostendimus, nisi ex materia, quae vel jam ante quocunque modo vivens, aut animatum fuerit, sive eam in plantarum, sive in animalium serie constituas: cum enim in suppositione secunda ja ostenderimus, animae nonnihil in omnibus &singulis viventibus etiam post mortem unà cum seminali virtute permanere; Certè sive viventis pars fuerit lignum, sive folium, sive fructus, sive excrementum, sive cadaver sive aliud quidpiam, semper in disposita, fermentataque putredine, vel ejusdem cum priori speciei natura quidpiam, aut alterius producere, vel ipso Hippocrate id libro usu membrorum attestante, his verbis mortuis, inquit, nutrimenta &incrementa &emina fieri; quo quidem pulchrè insinuat nutrimentum, quod vel ex vegetabili vel animali natura assumimus, tria in se continere scilicet facultatem nutritivam, augmentativam, &generativam, quam ultima nutrimenti concoctio praestat: triplex itaque hujusmodi facultas non nisi à mortuis scili cet viventium partibus aut fructibus jam vitâ functis resultat; nihil enim mortuum esse potest, quod prius non quoquo modo vixerit; &quamvis per hoc semen verum &proprium rerum Hippocrates intellexerit, secundaria tamen ratione materiam quoque proximam spontaneae viventium generationis intellexisse inde patet, quod intra materiam rei sponte gignendae manifestum semen latere dicat.