Latin
337.4 to 337.6
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 337.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quare materia proxima sponte nascentium generationis est semer illud nostrum, in quo spiritus latet, veluti anima quaedam à vivente decisa (uti Fortunius Licetus scitè docet) &in cadavere rema nens, non ut forma, sed veluti corpuscu la spirituosa istius viventis, in quibus anima consistit veluti in vase post mortem vi ventis relicta. Atque hujus vel ipsum Ari stotelem testem habemus l. 3. de Gen. Animal cap. 11. de spontaneo viventium ortu loqui tur: Generantur autem, inquit, in terra hu moreque animalia &plantae, quoniam humor in terra, spiritus in humore, calor animalis in universo inest, ita ut quodam modo plena sint anima omnia. ubi semen nostrum aperte intellexit; per humorem in terra quidem salinam vim, per spiritum in humore mercurialem, per calorem denique sulphuream, quae in eodem Naturae semine, quod sal est, counita &intra centrum suum spirituosam illam partem, veluti animam quandam à cadavere in quo remanet, decisam continet, quae &materiae proportionatae insita tandem vel vegetabile, vel animal aliquod calore externo disponente materiam excludit Generantur itaque verè ex cadavere ani mantia spontanea generatione; non anten resurgunt reviviscuntque eadem numero animata substantia, duplicem ob causam quarum prior quidem est, quod in sponte genito non sint eadem numero instrumenta, quae praefuerant in cadavere ex quo genitum est, sed alia noviter effecta; ne quis existimet hujusmodi genesin ex cadavere, esse ex privatione ad habitum dari regressum, cum à pristino vivente saltem numero dissideat sponte genitum, ut ex muris cadavere ortus. Altera verò causa est, quod plerum. que contingat, ut in morte pristini viventis calore paulatim deficiente materialis animae natura labefactata in pejorem, imperfectioHippocrates. Fortunius Licetus lib de Spontaneo vivent. ortu Anima manet in se mine non ut forma ed vel uti in vase. Ex cadave ribus vere generantur animalia. fectioremque essentiam specie prorsus muta- ex viventium corporibus aut excrementis ta degeneret, ut postea ex animalculis, quae! nascuntur, patebit.