Latin
ERRATUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 354
Unproofread scanNot analysed yet
&INVICTISSIMO LEOPOLDO P. ROMANORUM IMPERATORI JUSTO, PIO, FELICI, ATHANASIUS KIRCHERUS è Soc. JESU Salutem, Victoriam, Pacem. unt Monarchae Macedoni aureum pomum datum conflatum ex aureo tributo omnium partium Orbis terrae. Ego quoque cor Terrae, seu thesauros Orbis terrarum introspecturus ingredior: ut inde tributum eruam, quod literatè pendam Tibi Caesari meo, qui in aliis Austriacis sanctum, pulchrum, pium, victoriosum, gloriosum LEOPOLDI nomen primus Augustissimo Imperatoris nomine coronasti, porrecto illi aureo pomo Imperii. Tu foris Orbi Tuo regendo intentus es: ego verò intra ipsam terram introrsus inspicio quid lateat: &intus mihi cano ac musis. Neque enim minorem istic, aut minus suavem Dei conditoris Musicam invenio, quàm coeli concentum audierit surdus ad aeterna Pythagoras. Somniant in coelo domos Astrologi: ego illas in Terrae profundo vigil invenio, dum in illis tenebris ingens Orbis terrarum volumen seu codicem aperio, evolvo, lego, scribo, Tibique ac Orbi legendas tenebras illas exhibeo.