Latin
ERRATUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 355
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe dum alii aliud agunt in negotiosa hac Mundi vertigine actuosi, dum se abdit ac versat in Dolio suo Diogenes; ego quoque, solo qui foris conspicitur Mundi cortice non contentus, &Mundum ceu grande dolium introgressus, magni hujus corporis velut anatomiam exerceo, fortè aurea istic secula reperturus; certè quaesiturus lapsam, ut ajunt, seu latentem in philosopho puteo veritatem Fama est, in Insulis Fortunatis putei cujusdam orificio speculum quà mmaximum imponi, &ab eo qui in puteum descenderit, ac oculos in speculum illud intenderit, ea quae in Orbe terrarum fiunt exaudiri urbesque videri, ac omnia, non minus quàm si coram omnibus interesset. En Librum, ceu speculum, in quo videas non quid foris, verùm quid intus in Mundo fiat. Lynceum Apharei Messeniorum Regis filium ferunt arbores, saxa, Terrae ipsius profundos sinus oculorum acie penetrasse; ac aeris argenti, aurique fodinas reperisse; omnia denique quae apud Inferos fierent pervidisse. An non lynceo mihi &oculo &calamo erit opus, ut ea quae in Terrae sinu abscondita latent mysteria tenebrasque pervideam, &exponam? vidi monstra in coelo per Iter Extaticum; an in terrae cavernis nullum occurret?