Latin
LECTOREM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 358
Unproofread scanNot analysed yet
LECTOREM. IDEA OPERIS. OOstquam in Septem Primi Tomi libris Mundi SubterPranei, de admirabili centri natura de incomprehensa Geocosmi structura &opificio, de abdita Oceani, atque aquei MElementi natura &proprietate, de Meteororum tum intra, tum extra terrae superficiem, necnon de subterraneorum ignium ventorumque genesi, de aquarum terrenum globum ambientium natura, proprietate, diversitate, &ortu: de elemento terrae vero &genuino, id est, salis, caeterarumque terrestrium glebarum natura, proprietate, diversitate &ortu, novà philosophandi methodo magno experimentorum apparatu egerimus, nil restat nisi ut reliquis hujus Secundi Tomi libris ad particularem terrae fructuum partuumque, quos foecundissimus Geocosmi uterus, nullo non tempore uberrimo proventu parturit, considerationem procedamus, singulorum vires &proprietates, tantorumque effectuum proximas causas exploremus. Quod in quinque hujus Tomi libris opportune fieri posse existimavimus. Cum itaque ex hujusmodi salinorum corporum vi &efficacia, omnia quae in terreno tum interiori, tum exteriori globo deprehenduntur corpora, fixam, duram, &solidam consistentiam sortiantur; hinc in VIII Libro de lapidosa &eocosmi substantia opportunè agendum censui. in qua uti naturae potestas admiranda quadam industria &ineffabili tum in communium, tum in pretiosorum lapidum gemmarumque compositione lusit, ita quoque ea ornamentis omni admiratione dignis. non solum quoad incredibiles virtutum viriumque interiorum dotes, quibus natura ea instruxit, sed &quoad multiplicis picturae apparatum, quae in iis quaecumque Mundi ambitu continentur vè ad artis invidiam pingendo effingendoque, pro ludibundi genii capacitate exprimere attentavit. Quanto praeterea artificio gyganteae magnitudinis ossa, cornua adhaec prodigiosae longitudinis in abditis suis erga stulis elaborarit; Quanta sagacitate Liσης. τῶν gnum quoque foßile sub terra, sub mari corallinas plantas incredibili opificio ex maris rupibus eduxerit; haec omnia VIII Liber pandit. Rursus uti sapientißimus mundi Architectus, in triplici naturae regno bona malis, impuris pura, noxia salubribus, veluti Pandorae quodam vase commiscuit; ita quoque de laethiferis terrestris Mundi partibus, id est, de Venenorum origine, natura, viribus in IX. Libro quam uberrimè disceptare viJum fuit; ubi Lector apertè cognoscet, nil à Deo rerum conditore Opt. Max. adeò perniciosum &exitiale in Sublunari Mundo productum fuisse, quod non unâ in se contineat vitae remedium, mortis quam sua virulentia venena adferunt, destructivam, adeoque ipsius solius sit ex tanto malo bonum, ex nocivo innoxium, ex laethifero denique salutiferum producere.