Latin
LECTOREM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 359
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò iis jam expositis, quae ad salinam, saxosam, deleteriamque naturae substantiam pertinent, ad metallicam artem, quam metallurgiam inscribimus, progredimur. In qua quid ars naturae imitatrix poßit, ostenditur, dum metallicorum corporum uberrimos partus ex Geocosmi utero, magno humanae negotiationis emolumento eruit, ubi &de metallorum ex fodinarum matricibus eductorum proportione, concoctione, separatione, necnon de virtutibus singulorum fusissime in Xlibro agitur. Quemadmodum vero auri &argenti insatiabilis cupido mortalium mentes mirum in modum exagitat, ita quoque miris modis &astutiis nil non attentant, ut ad ultimum naturalis beatitudinis terminum, quem in auri argentique opulenta posseßione constituunt, quovis modo pertingere valeant. Quamobrem librum XI. sub titulo χυμιστεχνίας disposuimus, quo utrum per Alchimiam verum &naturale aurum confici poßit, disputamus; errores, imposturas, dolosque Alchimistarum nullo non tempore commissos exhibemus, artemque quam transmutatoriam vocant ad Phisiologiae stateram revocatam summo rigore examinamus quòd XI liber praestat, quo &lapidis philosophici commentam vario experimentorum apparatu funditus exploditur. Restat tandem XII Liber &ultimus, quem non incongruo nomine Naturae simiam appellavimus. In hoc potißimum id intendimus, ut quidquid rerum admirandarum in Geocosmo natura exhibet, id humani ingenii sagacitate, dummodo natura jure suo cesserit, produci posse, innumeris, raris, &invisis experimentorum exhibitionibus docemus &demonstramus, Atque haec est Synopsis &veluti ἀνακηφαλαίωσις quae omnium eorum, quae in II Mundi Subterranei Tomo, quantum ingenii nostri imbecillitas permisit, exhibemus. In quo si quidpiam laude dignum, aut bono publico proficuum repererit Lector, id non mihi mortalium minimo, sed Patri luminum, à cujus infinita bonitate, misericordia, &liberalitate uti profluunt omnia, ita quoque si quid in me quantumvis indignum munerum suorum charismatumque congeßit, in immensam divinae bonitatis abyssum refluant, adeoque sit ipsi soli honor &gloria, cujus proprium est tenebrosus mentium recessus luce sua, ut aliquid poßint illustrare. INzed