Latin
COROLLARIUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 376
Unproofread scanNot analysed yet
Muscae Napellae, quam alii perperam similitudine graecae vocis μνὸς &μηνὸς, murem in terpretantur, contra omnia venenorum genera specificum remedium, teste Galeno est; magno quoque commodo datur contra alo peciam, lepram, furunculos. Cimices Lectularii potens remedium con tra Quartanam est, si ab inscio aegro cum ve hiculo congruo potentur; Mulierum morbis medentur, &uterum prolapsum solo odore in suum locum restituunt; Aspide percusso sanant sub emplastri forma, morsui applica ti; iis verò qui incautè hirudines potu aquae sumpserunt, aceto mixti remedio esse di cuntur. Quanti momenti sit oleum scorpionum ad morsus serpentum caeterarumque animantium venenosarum nullus non Medicorum novit. Lege quae de eo fusè tractat Matthio lus C. de Scorpione Telae Araneorum vulneribus recentibu superappositae quàm facilè sanguinem sistant, quam suppressa putredine brevi sanent quotidiana ferè experientia docet, tritae quo que oleoque subactae auribus inditae, dolores ledant, &surditatem auferunt. Canthari des telis araneorum involutae &alligatae omnem in corpore humano virosum humo rem colligunt &exsiccant. Lumbricorum oleum quantum valeat ad sedandos dolores cujuscunque morbi, Medi ci norunt; imô Lumbrici sicci &in pulve rem contriti, oleo subacti, sub forma emplastri stomacho appositi, vermes in intestinis stabulantes è vestigio interimunt. addo, quod muscae, ex quot differentibus plantis nascun tur, tot differentibus morborum speciebus remedio sunt. Ex Limacibus primò potens fit Cosmeticum, corporis nitori congruum; dolorum acerbitatem in quacunque corporis parte la tentem, mirum in modum mitigat Sanguisuga sive Hirudo, quantum in san guine eliciendo possit, nihil notius est, dun noxium sanguinem non ex haemorroidum duntaxat venis; sed ex collo, dorso, ventre, capite, caeterisque membris, ubi opus fuerit applicatae, attrahant, quem adeò copiosum trahunt, ut subinde rumpantur. Novi ego hominem, qui intra stagnum lavandi corporis gratia aestivo tempore intrarat, cumque toto submersus corpore intra arenam sede ret, adeò derepente multitudine hirudinum circumdatum se fensit, ut eas à corpore di vellere nequiret; domum itaque reversus dum chirurgum vocat, interim hirudinibus se mi avulsis continuò sugentibus, ex effusi sanguinis copia tantam incurrit debilitatem, ut indè intra triduum mortuus sit, evanida omni restituendi sanguinis industria Hippocampus specificum remedium à Galeno dicitur contra ὑδροφοβίαν seu morsum canis rabidi.