Latin
377.1 to 377.5
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 377.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Innumera hoc loco adducere possem; sed quia haec omnia fusius descripta reperies apud Galenum, Hippocratem, Dioscoridem, Theophrastum, Plinium, Avicennam, Rasin, caeterosque Arabes, iis immorari nolui, cum in hisce adducendis tantum intentio nostra fuerit, ostendendi, Insecta non tantùm ad decorem Universi, sed à Divina providentia ad innumerabiles usus humano generi pernecessa. rios condita fuisse; nullumque esse in rerum natura tam vile, tam exile, tam virulentum &exitiale animalculum, quod non ingentes utilitates adnexas habeat, ita ut quemadmodum in Libro de Venenis ostendimus, nullum sit adeò venenosum animal, quod non sui proprii veneni sit extinctivum, si quandoque corpori humano morsu indiderint, praesertim si vel in olea condensentur, vel in salem resolvantur, aut aliis modis jam citato loco insinuatis, rite &juxta Chymicae Artis praecepta praeparentur. De Antipathia Insectorum cum certis rebus quomodò fugari queant, si quandoque in ingentem multitudinem excreverint. E quicquam huic materiae deesse videretur, hoc loco paucis exponam, quibus modis insecta perniciosa fugari &extingui queant. Sunt autem quadruplicis generis, quae uti historiae docent infaustis coelorum influxibus subinde in adeò ingentem multitudinem excreverunt, ut integras regiones devastaverint, homines desertis urbi. bus aliò migrare compulerint, pestem induxerint; Et sunt primò Locustarum exercitus; secundò Murium; tertiò Formicarum; quartò Bruchorum; quibus nonnulla addemus de domesticorum vermium, id est, de pediculorum, cimicum, pulicumque exterminatione. Locustarum Exterminatio. Ti varia locustarum &innumera genera diversis modis generari voluit Natura, ita quoque diversa constituit remedia, quibus eas aut exterminare aut fugare possimus; ita ut ubi malum sive morbus, ibi &remedium praesens sit; Haec tamen pestis non quotannis, sed certis malignantis aereae constitutionis temporibus, ex maligno siderum influxu propullulare solet. Primò itaque locustae exterminantur, si locustas magno numero collectas exusseris, ex fumo enim propriae suae speciei vertigine invasae alis privantur, &dum immotae terrae consistunt, facilè vel DE INS vel comburi, vel aliò transportari possunt; Hoc pacto Aethiopes sese ab hac peste liberare dicuntur.