Latin
377.6 to 377.9
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 377.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Galeritae quoque &Gracul locustas earumque ova sectantur in cibum; undè ubi harum avium multitudo est, ibi re gio utplurimum immunis esse solet ob inex plicabilem dictarum avium voracitatem, quam in locustas exercent; potest etiam multitudine hominum haec pestis tolli; Ita legitur anno 1542. in Medioianensi Agro locustis omnia vastantibus, praefectus Urbi constituto earum collectoribus praemio, bre vi tempore duodecim millia saccorum implevit; ut interim sileam supernaturalia auxilia per processiones, exorcismos, &caeteras Ecclesiae cerimonias, queis per Sanctorum intercessionem locustarum perniciem sublatam fuisse, Sanctorum docent historiae. Idem de bruchorum exterminatione statuen dum est; Nam haec animalia adeò sibi simi lia sunt, ut bruchus vel locustam generet vel locusta tandem in bruchum convertatur cum ex eodem seminio excitentur, &differunt uti perfectum ab imperfecto in una spe cie; cicada siquidem sine alis, cum alis bru chus est, undè iisdem mediis tolluntur, qui bus locustae. Altera vastatrix pestis est multiplicatio murium, qui subindè in adeò grandem pullulaginem excreverunt, ut erosis frumenti plantarumque radicibus, famem &pestem urbibus attulisse historiae referant, tanta non nullorum annorum pertinacia, ut homine urbibus desertis alibi habitare coacti fuerint; contra quos unicum remedium est arsenicum per agros disseminatum, cujus vel odore fu gantur, vel etiam minima particula assum pta rumpantur: hoc remedio contra murium pullulaginem quotannis post inundationem Nili ex putri consurgentem se munire solent Aegyptii; unde Veneti magnum ex Arseni co, quod ex Carneolia adsportant, lucrum faciunt, dum id Aegyptiis vendunt. Com plura alia media occurrunt, sed neque me lius neque opportunius arsenico invenire non posse puto, &experientiâ à me comproba tum, mures arsenico ita exterminari, ut vix amplius eo in loco arsenico infecto producantur aut commorari possint. Serpentes in nonnullis regionibus ita repullulant, ut eas vix inhabitare sinant; unde divina providentia destinavit nonnullas volucres, uti Ibides &ciconias, quae statis temporibus, quibus prodire solent, omnes consumant; hoc pacto Ibides omnia serpentium genera in Aegypto post inundationem Nili nascentia consumunt; quemadmodum in Germania caeterisque Septentrionalibus regionibus Ciconiae Verno tempore, quo ra nis &serpentibus abundant, facere solent.