Latin
381.5 to 381.8
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 381.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si Quantitatem herbarum consideremus, inveniemus in singulis longitudinem, latitu dinem soliditatemque in radicibus, trunco, foliis, floribus, fructibus, seminibus differentem. Si durationem; videbimus singulas differentes habere durationes, variasque aetatis, ortus, maturitatis &occasus, &demum collectionis conditiones fortiri; Cum aliae hybernae, aliae vernae, aestivae aliae, autumales denique aliae oriantur, occidant, maturentur, colligantur. 2. Si ad Qualitates singularum investigandas progrediamur, eas adeò differentes reperiemus, ut ubi quis incipiat primum, vix dispicere possit; In his enim primò colores odores, sapores, &mollitudo occurrunt, &similes, quas Philosophi primas &secundas qualitates ex elementorum temperamento natas vocant; accedunt hisce qualitates specificae à totius substantiae similitudine emanantes, multiplici virium &proprietatum differentia praeditae; adduntur hisce sympathi cae cum antipathicis mirum in modum colluctantes; non praeteribo hîc quae ad geo metricas figuras pertinent, quas maximè in sese exerunt in foliis, floribusque; in hisce sunt quae 3. 4. 5. 6. 7. 8. &12. foliis instruantur, &Polyphylla vocantur. In umbelliferis &coniferis quoque admirandum Naturae Geometricum artificium patet; in aliis radiosa herbarum propago maxime elucet, uti in heliotropiis. Huc quoque pertinet characteristica plantarum signatura, queis nihil ferè in rerum natura est, quod non vel foliis, flori bus, fructibus, seminibus exhibeant; In paeonia maxime elucet caput humanum; in papavere caput coronatum; in dentaria dentes, &sic de caeteris, de quibus uti fusissimè in Libro III. Artis Magneticae, &in OEdipo de Medicina Aegyptiorum Characteristica egerimus, ita Lectorem eò remittimus 3. Investigaturo herbarum vires, maxime attendenda erit utriusque sexus conditio analogiae quoad similitudines &dissimilitudines tum inter se, tum ad aimalia relatae, Palmae utriusque sexus plantae adeò se depereunt, ut una sine altera perire necesse fit, conjuge quoque orbatam viduam sterilescere observatum fuit; Imò maris flores trunco erutos amasiae capiti circumpositi amantem amoris pignore non exhilarat duntaxat, sed &uberi foetura foecundat. 4. Ad Actiones plantarum revocantur po-Actiones.