Latin
381.9 to 381.13
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 381.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
tissimum eae herbae, quae lite &amicitia inter se diffident, uti brassica cum vite, filix cum arundine, &innumera alia; ex hisce enim mira &vix credibilia arte fieri posse in sequentibus aperiemus. 5. Passiones plantarum spectant potissi- Passiones. mum ad modos plantas colligendi, exiccandi, asservandi; praetereà violentam degenerationem morbos ab insectis illatos, vitam longam aut brevem; &quaecunque tandem ad culturam plantarum pertinent, uti postea videbitur. Quando 6. Per Quando, durationem plantarum investigamus, dum quando illa opportune colligi debeant, quaerimus: Sunt enim plantae efficaciores, meliores in hoc vel illo mense collectae, non solum quoad totam plantae substantiam, sed quoad radices, flores, fructus, semina; sunt &aliae brevis, aliae longae vitae, quae omnia nobis magnarum rerum indicia in usu medico praebent 7. Ubi, locum plantarum considerat: Sunt Ubi, enim aliae sylvestres, aliae hortenses, aliae montes amant, aliae convalles &plana; quaedam aquis, fontibus, lacubus, fluminibus, mari gaudent, aliae saxosum, aliae pingue solum appetunt; Non enim omnis fert omnia tellus; undè quot sunt differentia climatum intervalla, tot differentes plantas nasci necesse est, patrii soli tam tenaces, ut si ex uno climate in alterum transplantentur, eae vel prorsus pereant, vel adeò degenerent, ut vix dignosci queant; quorum rationes in sequentibus dabimus; terrenae quoque substantiae differentis virtutis considerandae sunt. 8. Situm unicuique plantae proprium do- situs. cent erectio, incurvatio, declivitas, reptatio, scansio, naturalis partium positio, uti radicum, seminum, &c. Quae omnia in Botanica physica reconditos fines habent. 9. Docent Habitum plantae sanae vel mor. Habitus bosae, ornamenta quoque &indumenta, quae in scapo, foliis, floribus spectantur. Quoniam vero celeberrimum Cabalistarum Axioma est, nullam esse herbam in terra, cui non astrum quoddam in coelo correspondeat, quòd ille dicat; Cresce cerrè magni in re Botanica momenti est, considerare huusmodi Solis, Lunae caeterarumque planetarum, siderumque fixorum corresponsum seu harmoniam; undè non immerito secretioris naturae Mystae plantatum omne genus iuxta septem planetarum analogiam disposuerunt, ita ut aliae Saturninae, Jovialis, Martialis, aliae Solaris, Venereae, Mercurialis &Lunaris naturae ex Planetarum natura &proprietatibus, juxta analogiam quandam esse ostende rentur; Maximè quoque tempus, aëris constitutio, terrae qualitas consideranda sunt, ut tandem nonnihil de ejus intimis viribus &proprietatibus concludas.