Latin
DEFINITIO II
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 4
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo fit, diversam sortiri plerumque rationem ponderis, respectu unius Centri, ab ea, quam habuerunt respectu alterius. Cujus rei ea potissimum ratio exhiberi potest, quòd partes quò magis vel minus distent à Centro, eò magis vel minus ponderant, ut infra ostendetur. Sensus igitur eorum verborum erit hujus modi. Si planum intelligatur quomodocunque transiens per Centrum gravitatis, circa praedictum planum partes aequiponderantes semper erunt. Quod verò nonnulli existiment, Centrum magnitudinis &gravitatis idem esse ex eo, quòd Centrum gravitatis nullibi gravitet, perperam sentiunt; tametsi enim Centrum ex se &sua natura non gravitet, est tamen fundamentum in corpore gravi, cujus intuitu corpus, sectione in quotcunque partes per id factâ, semper partes aequiponderantes relinquat, quod in Centro magnitudinis nunquam fit; Si enim globus daretur, cujus unum hemisphaerium ex plumbo, alterum ex ligno compositum sit, certum est, in hoc globo Centrum magnitudinis à Centro gravitatis differre, ita quidem ut Centrum magnitudinis medium globi rectè possidere dici possit, utpote medium figurae; Centrum verò gravitatis tanto à medio recedet longius, quantò levior fuerit portio hemi sphaerii, ex qua globus constituitur; ad punctum videlicet, iuxta quod si secetur globus, partes relinquet isorropas sive aequiponderantes: Verum tamen est, in globo homogeneo, &nulla differentis materiae mixtu ra composito, Centrum tum magnitudinis, tum gravitatis coincidere, idemque prorsus esse. Pari itaque ratione in Terraqueo globo fieri putandum est; cùm enim aqua ad terrestrium partium structuram differentis ponderis rationem habeat, certum est, Centrum gravitatis in terreno globo à Centro magni tudinis diversum esse; Centro tamen mundi semper congruere, utpote quod vi innatâ in illud, uti &omnia alia, feratur. Sed rem hoc exemplo confirmo. Sit globus Terrae AB. Centrum gravitatis C, congruat cum Centro mundi C eodem; secetur jam divinâ potentiâ segmenmentum DE, vel quodlibet aliud; quo ablato certum est, Centrum gravivitatis non jam in C remanere amplius, sed in F; atque adeò mundi Centro congruat, ei mox sese accommodaturum, ut sic iuxta Centrum gravitatis aequilibratum subsistat