Latin
COROLLARIUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 5
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. Hinc patet, Terram, si divinâ potentiâ extra Centrum Mundi elevaretur, non, uti nonnulli existimant, constituram, sed dimissam suâ virtute propria, uti omnia gravia, Centrum Mundi repetituram esse. Patet quoque, magnam inter Centrum gravitatis &magnitudinis differentiam esse. Sicuti itaque Sphaerae proprium est, ex eo tantum, quod punctum habeat in medio ab aequalibus undique partibus circundatum, ut Sphaera in duas partes aequales dividatur, à plano per illud medium transeunte; neque enim ullâ ratione in duas dividi potest aequales partes, plano per medium non transeunte; sic etiam ex eo, quod unumquodque grave habet suum gravitatis medium, in duas aequales partes secabitur à plano per Centrum transeunte, neque plano intelligi poterit in duas aequas partes dividi, quin praedictum planum per illud medium transeat. Sequuntur Canones. Canones de Centro gravitatis &magnitudinis. Si non esset Centrum gravitatis in rebus existens, nullus ex consequenti daretur motus; si nullus motus daretur, omnia torpescerent, immò universam Naturam in Chaos suum reverti, necesse foret; idcircò Natura provida rebus gravibus appetitum indidit ad Centrum, quod omnia appetunt; verùm cùm ad Centrum descendere non possent virtute propriâ, id necessariò requiri videbatur, quod eorum ad centrum Universi appetitum in motu suo dirigeret, quod quidem nihil aliud est, quàm Centrum gravitatis unicuique rei gravi proprium; sub hoc enim omnia termiium suum consequuntur. Quomodò verò hoc Centrum in singulis corporibus existat, &quomodo inveniri possit, restat explicandum, utpote sine cujus notitia, quae in decursu hujus operis dicturi sumus, perfectè intelligi non possint. Notandum itaque, Centrum gravitatis in corporibus solidis existens, plenè concipi non posse, nisi id prius in superficiebus sectorum corporum demonstretur; Nam uti ex sequentibus patebit, cùm hujusmodi Centrum, utpote corporibus solidis intrinsecum, ocuprorsus idem; unde figura per id quomodolis non pateat; id sanè ex occulto in apercunque secta semper partes, tum quantitate tum, nisi per superficiem, quae per sectionem tum pondere pares, relinquit.