Latin
453.1 to 453.5
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 453.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTUM Quo aes in vitrum, &denuò in aes reduci posse docetur. Undatur in crucibulo aeris portio, verbi gratia una libra; à quo fuso separa dimidiam partem, quam alteri crucibulo impones; Si itaque aeris liquefacti uni parti arseni cum insperseris, aes ubi frigore induratum fuerit, id in materiam vitream &haud secuac vitrum frangibilem, scabram &penitus malleo inductilem degenerasse reperies; reliquam verò partem arsenico immunem frigiditate restitutam facile negotio lenta &malleabilis evadet. Spectatur in hoc experimento mira quaedam in pristinum statum aeris reductio; si enim aes in fragilem statum arsenici ope reductum borace saturaveris, id in pristinum aeris statum mox restituetur. Utri. usque effectus sane exotici causam si quaeras: Dico primò, aes in fusione constitutum, &arsenico imbutum, hujus acrimonia &excellenti siccitate, omni humiditate exui; unde glutine consumpto, partes disuniri, &consequenter aes morbidum &adinstar vitri fragile evadere necesse est. Hoc tamen si borace imbueris, mirum dictu, statim in pristinum statum reducetur; quia aeris mol litiem, quam arsenici siecitas abstulerat, eandem borax ei restituit. π κ τ De vitris, quae Amasa &Encausta aut Smalta vulgo vocant, eorumque operibus. NIhil in Vitriaria admiratione dignius oc currit Smalto, quod nonnulli amausum Graeci ἔγκαυστον, encaustum vocant; Germa. ni à facili fusione id vocant Schmaͤltsglass. Artificia quae indè emergunt, adeò in aestimatione sunt, ut apud Reges &principes non habeatur in precio cimelion, sive ea fuerint numismata, sive annuli, sive horologiorum thecae, quae non encausticis coloribus pingantur; opus sanè plenum admira tione ob tantam colorum nitidissimorum varietatem. Si enim peritum &ingenio pollentem Artistam nacta fuerit ἐνκαυστοποίοια, certe omnia gemmarum lapidumque preciosorum artificia, sive colorum varietatem, sive splendorem spectes, longe superent; Lapides quoque inde efficti, Orientalibus multò lucidiores nitidioresque, visuique gratiores sunt. Est igitur Smaltum vitreum corpus mundissimum, non tamen uti vitrum diaphanum aut transparens, sed diversis coloribus splendidissimis opacatum. Si quaeras, qua arte hujusmodi eucausta set smalta parentur? Dico ex omnibus metalli id excoqui posse; cum enim metallum quodpiam in calcem vel terram redactum fuerit ea vitriariorum fornacum ollis imposita, aestuantissimi ignis violentiâ, torta tandem in vitrum evadit mundum, non tamen diaphanum &transparens, etsi ab omni metallorum quae prius inerat corporis impuri &nigri faeculentia, liberum &immune.