Latin
453.6 to 453.9
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 453.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Consumptis ergo ignis vi impuritatibus, essentia illa pura ex vitro elucet coloribus jucundissimis &pretiosis, quasi inclusus crystallo puro igniculus, quale quid spectatur in electro &carbunculo. Smalta itaque prout perite elaborata sunt, praecellunt. Latet itaque in calce metallorum quidpiam luci purae haud absimile, quod igni purgatum in Smaltam vitream exurgit; similitudo quaedam pulcherrimae Mundanae massae novissimis incendiis ab omni sorditie expurgatae in gemmeam gloriam conflatae. Sed jam ad hujusmodi imaltorum sive encaustorum confectionem progrediamur. Calx Veneris sive aeris in vitrum viride ignium vi fusoria dabit smaltum obscurum, maxime si fumo vitietur; purum autem ex cellenti viriditate praeditum consequeris, calcem Veneris cum aqua salsa, seu muria in marmore conteras levigesque adeò exacte, ut digiti tactum non offendat; deinde aquis donec nullae dulcibus puris toties abluas, amplius sordes in aqua deprehendantur; debet autem hoc fieri aquis actu calentibus; calx sic elaborata funditur in vitrum perfectius fusibiliusque seu mollius, quam si absque lotione &contritione eam conflasses. Eadem ars est Calcis plumbi, Jovis, Lunae, nisi quod calces diversorum metallo rum, diversorum colorum amausa praebeat Et primò quidem plumbum &ferrum ful vum dant amausum; Stannum album &candidissimum; argentum caeruleum; quae invicem variè commixta, ingentem coloratorum smaltorum varietatem efficiunt. Sed jam quomodo &qua ratione indè conflentur, exponamus. Conficitur Venetiis omnigenei coloris smaltum, partim in longa fila, partim in virgas aut rotundas massas traductum; quibus potissimum utuntur ii, qui vitriariam artem ad lampadem exercent; ex quibus tum coronas precarias, tum ornamenta muliebria, inaures, annulos, flores tantâ varietate conficiunt, adeò naturalibus similes gemmas, ut subinde quoque peritorum oculos fallant; Videas hic corallina, amethistina, adamantina, smaragdina, crystallina, gemmea figmenta, vel ad ipsius naturae, ut ita dicam, invidiam elaborata, tanto splendore, commistoLIl 3 zed