Latin
457.1 to 457.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 457.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Smaragdus sic fit. Trita crystallo ad du Smaragd confectio plum minii in fornace vitriaria eliquati; massa liquidem ex eo emergens adeò nativo smaragdo est similis, ut etiam peritos fallat, nisi quod Soli expositus, plumbeus appareat; recipit interdum aeruginem, sed in igne ob aeris participationem flammam edit. Smaragdi Alio modo Smaragdus fieri potest; si ca alia confi pies minii trientem, crystalli praeparati un ciendi me ciam, aeruginis duas drachmas, misce &thodus. colliqua; Est enim mira &abdita vis aeris ad Smaragdum, qua facilè coëunt. Topazii Topazius fit, colliquatis cerussae qua confectio drante, &semiuncia crystalli in fornace ven tosa, quam anemiam vocant intra catinu argillâ munitum clausumque; per cerussam hîc aliud non intelligitur, nisi calx plumbi, quam &alii album Hispanicum vocant Quidam hanc quoque componunt ex calce aeris, minio nativo &crystallo adjecta cal ce Jovis quadrupla; quamvis ex his ego non tam Topazium, quàm chrysolythum conflari existimem. Hyacinthi Hyacinthus caerulei coloris sit ex praepara confectio to crystallo, &cerussae binis unciis, addita re vitrioli. Ioannes Baptista Porta in Hyacintho conficiendo sic procedit: capit salis com munis 5 partes, halonitri 1. miscet &projicit in plumbum liquefactum, agitatque eum spatula ferrea &fieli cinis, quem ablutum purè eliqua in gemmam. Si verò hunc ex caeruleo rubrum efficere velis, cape silicis albi partes 4, cineris plumbi, sive cerussae 2 nitri 4; squamarum ferri duas drachmas; in fornace concoque, &habebis Hyacinthum rubrum. Rubinum praestantissimum Isaacus Hollan Rubini dus libro de mineralibus unà cum Paracelso confectio efficere se posse putant tincturâ rubeâ lapidis philosophorum; sed uti lapis iste philoso phorum à nemine hucusque visus fuit, ita quoque de Rubino omnibus rubinis &carbunculis orientalibus praestantiori confi ciendo, nulla fides praestari debet: sed de hoc in sequentibus fusius. Undè verò ex metallicis calcibus tanta colorum diversitas mirum cuipiam videri posset.