Latin
457.5 to 457.8
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 457.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm qui ea quae in Octavo &in Nono Libro tradidimus, recte perceperit, originem colorum non potest non videre; sal metallorum, omnium horum Calces me effector est: Est enim color caeruleus nil aliud tallorum quam sal argenti, ex quo descendunt lapides quos colopretiosi; ex cerussa stanni &minio plumbi arres addu cant. te simul &natura juxta differentes coloris gradus cooperantibus idem existunt. Ex spiritu aeris fit sal, &deinde oleum, quod auro junctum constituit elixir ad Smaragdum; Ex croco Aqua ad Martis sit Mercurius, seu aqua ad gemmas po adamantes forinande tissimum, &ad adamantes formandos periidonea. donea, Nullum paene minerale aut metallum est, quod in crystallum cogi non possit; &ratio in promptu est, quum subsistentia solida mineralium metallorumque, nil aliud sit, quam salina vis Naturae, quae uti omnibus, uti in Sexto Libro ostendimus, vim condensativam confert, ita quoque ad consistendum firmitudinem praestat, &maxime in crystallo caeterisque diaphanis gemmis, qui puri puti differentium salium effectus sunt, elucescit; &experientia convincit in Arte Spagyrica 1. Aurum in Crystallos cogi potest per sublimationem vehementemque ignis expressionem: hoc pacto: Aurum aquâ regiâ solutum distilletur iterum iterumque, donec plane solutum sit; deinde abstractâ aquâ usque ad oleositatem reponitur in cella, qui ibi tandem in crystallos rubentes abit, in aurum tamen, uti alibi docuimus, reducibiles. 2. Argentum in crystallos cogitur, si sol veris id aqua forti, solutio clara à faecibus depurgata distillatur ad mediam partem, ex quibus in cella consistunt lapilli, qui elabo rantur, deinde, ut fiat medicina vel contra epilepsiam, vel ad gemmam conficiendam. 3. Ex aere crystallos colligunt, solvendo aes aqua forti, sumitur aes ustum adinstar sanguinis rubicundum, solutio fiat ad dige rendum per mensem in vitro forti, donec crystalli virides consistant, ex quibus &tinctura fit Veneris &oleum indè extrahitur.