Latin
PROPOSITIO II
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 461-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO II. Margaritarum confectio. VIx ob aliam causam tanto in pretio sunt margaritae, quàm quod non facilè adulterari possunt. Aurum adulteratur facillime Gemmae ex vitris duplicatis concinnatae auroque inclusae ita fallunt oculos, ut gemmarii periti, nisi eas eximant, à veris non discernant. Sola margarita neque corrigi, neque alieno fuco elegantior reddi potest. Tradit tamen Linschotanus Indos, ut margaritas pulchras reddant, oryzam cum sale contundere, ac ea mixtura fortiter illas fricare, ita fieri pulcherrimas crystalli instar, ac splendorem non amittere. Non mirum itaque catenas margaritarum ab heroinis, &foeminis nobi lioribus, aureis praeferri, meliusque divitias ostentare, quàm gemmae aut aliud quicquam quod adulterio fucove obnoxium est. Tradunt varii authores rationes, quomodò margaritae falsae fieri possint: Nam nonnulli ex pulvere concharum, alii ex creta orbiculos tormant, quos postea argenteis foliis obducunt, ac obductos albumine ovi humectant, ac siccari sinunt, ut margaritae videantur. Alii sunt, qui ex margaritarum pulvere concinnant cum albumine ovi, ac postea exiccant, verùm pondere &colore facilè mango nium deprehenditur. I. Baptista Porta hunc modum scribit: Margaritae in sacculum unà cum smiri pumicis, saepiae oßis pulvere injiciantur, &ex aqua sublatae manibus tractentur, usque dum elotas &politas cognoveris, dein resiccatas in pollinem redigito. Solvantur limonum succo, ac morentur aonec solutas noveris, &vingue quoddam olei instar in humoris superficii natare videas, id argenteo cochleari excipe: posteà pulverem in orbes redigito, manibus, vel typis stylo argenteo ac porci seta perforatas margaritas oleo inungito, ac è filo pendentes vitro includito, Solique exponito; Dum siccatas videris millii vel hordei fermento non salito neque acido involve, ac in furno excoqui sinito, aut columbis manducandas praebeto, vel in lacte ficus Ebuli; &praestantes habebis. Si aliter placuerit, ubi succo, vel forti aqua fuerint dissolutae Margaritae, clarâ lavabis lymphâ, vel distillata, lotisque manibus, ne tractando sordescant &palleant, sic lacteo fici succo, cochlearum aqua ferventi balneo distillato, iut ovi albore glutinabis, perforabis &siccabis. argenteâ lavando semper aquâ &commiscendo. Aquam argenti sic parabis: Forti aqua solutum fatiscat purgatum argentum, lenibus prunis evolet aqua, tertium relinquendo, mox ab igne vas tractum dimittito, deindè sub dio noctu relinques, donec glaciet, &argentum in crystallini apilli specie reperies, ritè ablues fontis aquâ, ut lucidiores conspiciantur, quos vitreo condes vase ac putri, fimo solvere sinas, quo mergas factitios uniones &immorari sinito, &lucidos argenteo colore pellucenti reperies. Hactenus Porta; ubi multa occurrunt quae asteriscis notari possent. Hi enim fucandi modi etiamsi non planè displiceant, non tamen omninò satisfaciunt, quia ex pulvere margaritarum solutarum nunquam ita solidum corpus graveque effici, ut ante fuit, potest; neque video cur columbis prius devorandas det. Sed relinquamus unumquemque suo abundare sensu, ad nostra revertamur. Perspectus mihi alius modus, qui prorsus Naturam imitatur, deindè etiam modus, quo pacto augeri possint margaritae, sed haec tanquam arcana in alium locum consultò reservanda duxi.