Latin
PROPOSITIO III
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 461-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Saphyri confectio. COlet Saphyrus vitro caeruleo inter duos OBohemicos Adamantes glutinato egregie adulterari. Alii ex vitro massam caeruleam in igne conflant, eamque expoliri jubent, indurant, &imperitis pro Saphyro venditant. Solet id artificium variis modis perfici; Plerumque in massam vitream ex crystallo aut silicibus paratam, momentum Zapharae injicitur, videlicet dragmae duae ad libram unam, ac movetur massa igne candens, quam optime ferreo unco; Deindè exempta particula exploratur, num plus Zapharae aut massae addendum sit, si justa mensura apparuerit, per sex horas effervescere sinitur, postea eximitur, ac Saphyrum referens massa perito sculptori sculpenda ac expolienda traditur. Si ritè massa facta fuerit, vix à vero Saphyro distingui pseudosaphyrus poterit. Quae fictitiae sunt, plerumque bululas seu atomos in corpore habent, qui propter ignem non aequaliter in massam agentem proveniunt. Ita Boet. PROPOSITIO IV. Opali imitatio. Dulterari duplici vitro, vel colore, ut aliae gemmae Opalus non potest. Scribit Mmm 3 tamen