Latin
CANONV
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 52-2
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò inter caeteras animantes praesertim aquaticas, &quae loca humida &paludosa frequentant, lapidibus scatere, experimento comperêre piscatores, uti in capitibus Asel lorum, Carpionum, Luciorum, Cinaediarum, Percarum, Tiburonum, quin &in Locu stis fluviatilibus, qui quidem cuncti ob abdi tum naturae consensum calculis propulsandis conferre inventi sunt. Non dicam hic de la pidibus intra varia tam crustaceorum, quam mollium exanguiumque genera nascentibus uti &de conchis margaritiferis, quae uti ma jorem obtinent ad lapideam materiam dispositionem, ita quoque majori numero in iisdem reperiuntur, uti &in testudinibus &cochleis, quos &inde Cochlites, &Cheloni tes à testudinibus appellant. Sed haec sufficiant, ad demonstrandum, lapides in omni animantium genere nasci. Quomodo verò ea Natura formet, jam dicendum restat.