Latin
DISQUISITIO
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 52-3
Unproofread scanNot analysed yet
DISQUISITIO λιθογνεσίας in Lapidibus. Iximus supra, Naturam in omnibus aequo passu procedere, in quibuslibet rebus obviis in saxum convertendis; quanam autem virtute id praestet, inquirendum est. Dici mus itaque, quod materia, ex qua calculus in animalibus producitur, est humor super fluus ab alimento separatus, qui constat ex aqua simplici &materia terrestri, quae pro natura alimenti varia est: vel enim est crassa &difficulter liquabilis; vel tenuis &facilè liquabilis. Crassa instar luti ex terrestribus alimenti portionibus à natura in minimas par ticulas resolvitur; Liquabilis est instar salis communis diaphana, &in aqua dissolvitur, quae postea iuxta varias salium differentias, multiplex iterum evadit. Talis igitur humor ex terra, aqua &sale in tartaream aut nitro sam substantiam paulatim degenerans, dum per meatus ad id destinatos non expellitur &in visceribus dum moratur, obstructiones producit, ex quibus varii morbi re sultant; &quando humidum aqueum ab ipso, vel quoad totum, vel quoad partem re cedit, tunc in lapidem convertitur: nan terra illa in minimas particulas ob salem ibi remanentem resolvitur, qui illi coagulatur propter insitam illius proprietatem, nisi ma gna humoris copia diluatur; quare ut lapis generetur, non est necessarium, ut omnis humor recedat; sufficit autem, ut major illius pars evanescat: Hic autem sal unà cum terrestri materia non in homine, neque in alio animali generatur, sed ab alimentis dimanat: Etenim alimento prius insidet, cum sal Naturae sit balsamum: postmodum inhaeret humori, qui provenit ab alimento, deindè sanguini, bili, pituitae miscetur, qui quandò fuerit superfluus, ab excretrice facultate valida separatus succus sit, lapidificus, qui tandem pro varietate membrorum, in quibus receptus fuerit, in lapidem coagulatur.