Latin
SECTIO III
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 67.9
Unproofread scanNot analysed yet
Dico itaque, hunc lapidem esse compositum ecerta aluminis seu talci specie, ut proinde eum multi alumen scissile, aut alumen plumae nominandum putarint; est enim multò mollioribus filamentis, quàm alumen scissile instructus, quae nullo penè negotio, vel ipsis digitis diffindas; expansa verò filamenta semper quid laneum instar gossipii aut candidi serici filis simile indicant, undè non incongruè alumen plumae dicitur; habet tamen intra proprietatis suae latebras, nescio quid viscosum &oligineum, adeò terrestri materiae concentratum, ut ab eo nulla vi igni separari possit; quam virtutem &alia non nulla mineralia habent, ut aurum &selenitis, quem Talcum vulgò vocant; adeò enim viscosum illud, quo nativae suae materiae jungi tur, ignique adeò resistit, ut nullis artibus ab ea dissolvi possit, pertinacia tamen in uno majori, in alio minori: Selenitem enim cum tempore igni consumi, experientia jam dudum docuit; aurum &asbestum nunquam; quae vis sanè mirifica non ab alio, quàm in optimè commisti lapidis temperamento consistit: qua verò industria, &quo ingenio &natura contra ignis tormenta, aluminosum hoc Undè dimanaverit diversita nominum Aebesti.