Latin
SECTIO III
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 68-3
Unproofread scanNot analysed yet
An lanis ex se &sua natura sit incombustibilis, Asbesti lapidis compositio Oleum asbesto lapidi concentratum ita ut separari nesciat. Quae igni maximè resistant. Asbestus sine olec per se non est inflam mabilis Asbestus vitriaria fornaci impositus incorru ptus al igne extra hitur. Incombustibilitas Aibesti unde? hoc viscus, adeo inseparabili modo &vinculo societur, uti terminos imbecillitatis inge nii nostri longe excedit, ita quoque sapientis non est, verbis illa longè petitis explicare Asbestum autem, sive Amiantum hoc in igne durare, &citra ullum nocumentum incorruptum perseverare, frequenti experiment comperi. Insignem tamen hoc loco errorem praeterire non possum, dum nonnulli, qui aut lapidem nunquam viderunt, aut Autho res de Amianto scribentes non intellexerunt putarunt lapidem hunc igni sine ullo addito perpetuò inflammari; ita Camillus Leonardu I. de lapid. Asbestus ferrei coloris lapis est, quen Arabia producit, Asbestus dicitur, id est, inex tinguibilis, quoniam accensus perpetuo retine flammam sine aliquo liquore. In qua narratione duplicem errorem commisit; dum lingua Graecae ignarus ἄσβεστον id est, incombustibilis pro inextinguibile interpretatus est; dein de albestum igni admotum, inflammari ir perpetuam lucem, nulla alterius rei inflam matilis additione putavit; quod quàm falsun sit, experientia me quotidiana docet, dun effectus albesti in meo Musaeo singulis fere diebus advenis demonstrantur. Nisi enim oleum accesserit elychnio, omnem in eo inflammando operam perdes. In eundem er rorem incidit Dionysius Aser, in suo de situ orbis poëmate: Asbestum Arcadiae inflam mabilem facit hisce verbis: Hic nasci lapidem, qui tacto accensus ab igne Extingui renuit, quem Grajt nomine vero Aβετοι memorant, ferri nitet ille colore. Habuit haec sententia complures rerum igna