Latin
95.1 to 95.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 95.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Verum enim verò cum jam gladium sangui ne madidum in laetitiae signum in altum projiceret eccè sanguis venenosus intra nudam carnem defluens, tantae virulentiae fuit, ut qui jam se victorem crederet, vindicante se draconis sanguine vinceretur paulò post extinctus. Figuram Dra conis ex Helvetia mihi transmissam, hîc ap ponendam duxi. Mira Historia de Vietore quodam, semestri spa tio cum duobus Draconibus habitante. TUngam hoc loco Historiam ex suprà allegato Cysato, cui vix fidem adhiberem, nisi tot testimoniis, imò Anathemate publico Lucernae in Ecclesia Sancti Leodegarii superstite, hujus rei teste, eam veram esse convincerer: Ita autem res sese habet: Erat in civitate Lucernensi apud Helvetios Vietor, qui dum quodam die ad fabricanda dolia congruam materiam inter condensos sylvarum scopulorumque Alpestrium recessus quaereret, nescio quo fato, hisce laberyntheis immensae solitudinis diverticulis intricatus ubinam esset, &quomodò viam derelictam reperiret, nesciret, totoque die hinc indè errabundus magnam noctis partem vagaretur; quieti nonnihil ex contracta lassitudine indul gens dum sub crepusculi initium ulteriu viam suam prosequitur, neque ingentem voraginem sibi obviam ex lucis debilitate praevideret, in eam incidit, ita tamen, ut moll luto, quod in fundo voraginis squalebat, im pactus, nihil aliud corporis incommodi, praeter deliquium, quod ex nimia mentis anxie tate &ruinae metu incurrerat, pateretur. Ir se itaque reversus, cum voraginis altitudinem vidisset, humana arte insuperabilem (era enim putei adinstar seu circi, altis &scopulo sis undique lateribus praeclusi) sese humana ope desperata ad Divanam magno animi fervore convertit DEUM Matremque continuis sollicitando precibus votisque, ut eum ex tam miserabili statu liberarent: sed complacuit Divinae Majestati, majori eum ad meritorum cumulum afflictione exercere. Erant in lateribus dictae voraginis cryptae profundae, &undique in longum latumque protensae, quas dum aptam habitationem inquisiturus ingrederetur, eccè mox duos horridos dracones sibi obviam habuit, quorum intuitu penè exanimatus dum puteum repetit, identidem sese DEO eiusque matri contra tan immania monstra, magna lachrymarum profusione implorare non cessavit, &dracones quidem tametsi corpus ejus nunc cauda, nunc collo stringerent, ei tamen nullam aut noxam, aut violentiam intulerunt. Quisnam verò misero in tam formidabili &inaudita societate draconum animus esset, facilius quispiam animo concipere, quàm verbis sufficientibus describere poterit.