Latin
95.5 to 95.8
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 95.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vidisses hic Danielem non in Leonum sed draconum lacu commorantem: Commoratus est tamen, non unum diem aut septimanam, sed sex integris mensibus, à sexta Novembris, usque ad decimam Aprilis. Sed quo cibo vitam sustentasse putabis? audi &obstupesce. Viderat is, quod dicti dracones nullo alio, toto hyberno tempore, cibo vescerentur, praeter salsugineum quendam liquorem ex scopulorum parietibus exsudantem; undè dum omnibus ad vivendum necessariis destitueretur, draconum exemplum secutus, &ipse dictum parietum liquorem lambere &lingere aggressus est, quo refocillatus nonnihil hoc ciborum genere vitam ad semestre spatium traduxit. Sole itaque aequinoctialem lineam transeunte, cum aër jam tepidior calore Solis sentiretur, monstra quoque, dum jam tempus adesse, quo è latebris subterraneis emergerent, pabulis quaerendis aptum, advenisse sentirent, prior quidem magna alarum agitatione praemissa ex puteo confestim evolavit, quod alter dum idem tentat, Vietor hanc se liberandi optimam occasionem ratus, belluae caudâ apprehensâ, extra puteum, nullo unquam simili spectaculo viso deportatus fuit; ubi dimissis draconibus, Divina utique directione statim semitam invenit, qua Lucernam reversus, suos, qui eum jam dudum perditum credebant, invisit, &quae sibi contigissent, stupentibus omnibus, &historiam, qua nulla unquam formidabilorem contigisse arbitrabantur, prae admiratione attonitis ordine exposuit. Et quoniam Magnae Matris Deiparae intercessione liberationem à tam horrendo statu obtinuerat, in perpetuam rei memoriam &posterorum admirationem, testem esse voluit vestem Sacerdotalem, quam Casulam, seu planetam vocant, in qua totius rei seriem acu pingi ussit, quaeque &in hunc usque diem Lucernae in Ecclesia S. Leodegarii superstes, omnibus peregrinis ostendi solet. Vietor verò totus ad Deam conversus, dum cibum amplius usitatum ex stomachi corruptela sumere non posset, bimestri spatio post ejus è lacu draconum exitum, piè in Domino obdormiit. Multa, fateor, in hac historia continentur, quae vires naturae longè superant, undè supernaturalem eius vitae in tam horrendo barathro, statum fuisse, omninò concedendum est. Ex hisce &similibus historiis, quisque facilè colligere poterit, falsa non esse, quae de Draconibus alatis passim apud Authores reperiuntur. Verùm ne quicquam ad curiositatem Lectoris deesse videatur, jam originem &genesin Draconum exponamus. De Genesi Draconum.