Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 117
Unproofread scanNot analysed yet
ammm IHIIII aalialilililis dinem B. extensus, fiet vocis elatio in A. quae non secus ac lucis actinobolismus in B. conicâ radiorum diffusione, extra, quâ datâ portâ in remota spatia propagatus radiabit, ubi tamen nullo prorsus ad latera tubi facta reflexio continget, &consequenter nulla multiplicatio soni, praeter eum, quem conicum radiorum acusticorum effluvium causat, assignari potest; erit itaque aliud quidpiam in conico tubo, quod vehementiam soni efficiat, absconditum, quod paucis explicandum duxi. Dico itaque, ipsam Poliphonismi hujus causam esse tubae formam ex arcto paulatim circa C. proportionali incremento in ampliores semper, &liores sese circulos extendentem; hinc fit ut vehementior clamantis vox statim ac arcto tubi orificio insonuerit, clausi aëris motu accedente, illa totum unà tubum tremefaciat, atque ex reciprocis reflexionibus, quae è singulis tubi partibus dicto tremore ad reflectendum suscitatis in opposita tubi puncta undique &undique reverberantur, nascatur vehemens illa sonorum multiplicatio, ut Propos. 9.