Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 118
Unproofread scanNot analysed yet
demonstrat; haud secùs ac chorda tensa, vel levi tactu agitata omnes totius chordae partes resonare facit, &in campanarum tinnitu caeterisque conicis concavis experientia docet, quae si vel chordâ extrinsecè stringantur, uti multùm à tremore remittunt, ita quoque soni multiplicationem plurimùm impediunt; Quamvis verò idem in cylindraceis ac prismaticis tubis ferè contingat, quia tamen principium tubi latius est, quàm ut vocem constringere possit, hinc non eam, quam Conicus intensionem vocis causat.