Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 119
Unproofread scanNot analysed yet
Experientia quoque nos in Monte Eustachiano docuit, tubi nostri loquelam ad quinque milliaria, seu quinque millia passuum spatium perceptam fuisse non per clausi aquaeductùs tubum, sed per liberrimi aëris Medium; unde facilè cognosci poterit, ad quot milliarium spacium quis articulata voce loqui posset, nostri tubi beneficio, verbi gratiâ: si nosse cupias ROMA Tybur usque, quod 16. milliarium esse diximus, qanta vocis intensione opus sit, ut intra hoc spacium loquela suum sortiatur effectum; ἀποδεικτικῶς ostendamus. Certum itaque, exploratumque habemus, ita sese habere sonum intensum ad sonum intensiorem, uti se habet intercapedo ad intercapedinem inter colloquentes interjectam; hoc igitur pacto per regulam proportionum operabere: sonus tubae intensus ut 4. reddit verba ad 5. milliaria, uti experimento compertum est, quid dabit sonus intensus ut 13? facta operatione prodibunt 16. milliaria 1+/2 intra quod spacium sonus articulatus intensus ut 13. percipi posset. Si quis verò, ad quot milliaria sonus memoratus se extendere possit, scire velit, sic aget: Dic ad 5. milliaria sonus memoratus intensus ut 4. percipitur; ad 16. milliaria, quam intenso sono percipietur? facta operatione prodibit 16/2 Hoc pacto quodlibet spacium &sonum, ejusque intensionem invenire poteris, posito, Intermedium semper ab omni ventorum flatu liberum, &aequalis temperies esse. Cùm itaque fieri posse jam demonstratum sit per liberum aërem ad remotissima spatia transmitti voces, quanto majorem is sortietur effectum in aquaeductu undique &nudique clauso, &ad 16. milliaria extenso? Cùm enim in eo voces non elabantur, neque placido &quieto aquae fluxu utpote aequilibrato turbentur, neque aëris violentiam experiantur, certum est tubae beneficio sermocinationem nullo negotio Tybur inter &ROMAM institui posse. Sed de hisce plura in sequentibus.