Latin
CAPUT V
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 120
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. QUOMODO DUO AUT PLVRES, IN REmotiori distantia in locis, ex quibus se videre non pos1qu sunt; colloqui tamen sibi mutuo queant. JUjus rei experimentum sumpsimus in monte Eustachiano; sic autem operati sumus: Sit mons N. in duas valles utrinque desinens; sitque spacium utriúsque stationis E F. 1200. passuum; existat autem Titus in loco vallis H. Sempronius in loco G. ex quibus locis se videre nequeant; optarent tamen colloqui, quod, cum nisi per reflexam vocem fieri non possit, ita operabuntur: Sit ad unum circiter milliare dissitum O. objectum phonocampticum, sive murus O. è regione montis ad 1000. passus dissitus; dico Sempronium in loco G. existentem, quidquid voluerit, per tubum I. in objectum murum O. directum, existenti in loco H. correspondenti significaturum. Cùm enim tubus praecisè in O. murum objectum directus sit, fiet, ut vox inde sub aequalitate angulorum reflexa, auribus Titi se sistat in loco H. consistenti, etiamsi integro milliari à se invicem dissiti unus alterum videre non possit.