Latin
CONSECTARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 12
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò aquam maximè reflexionis esse capacem, ob superficiem prorsus specularem. Tertiò omnia reliqua objecta scabrosa, &mollia, reflectere quidem, sed debilius &inordinate, uti in herbosis montiùm clivis, in sylvis magna arborum praegrandium constipatione gaudentibus, in quibus nulla ordinata reflexio, sed ex varia &multiplici arboris ad arborem reflexione vocis, non relinquitur, nisi vehemens quidam Phonismus, sive bombus confusus, tinnitúsque similis iis, qui in puteis audiri solent. Verùm haec omnia fusiùs in sequentibus prosequemur. PRAELUSIO III.