Latin
DE REDIO PHONOCAMPTICO
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE REDIO PHONOCAMPTICO, sive de lineâ actionis. Uplex hoc loco medium considerandum est, Physicum, &Mathematicum, Physicum medium est spatium illud aëreum, per quod vox propagatur, diversaeque qualitatis &constitutionis est. Mathematicum medium est magnitudo, vel parvitas intervalli propagatae vocis durationem metientis, de utroque breviter hac praelusione tractabimus à medio Mathematico initium facturi. De Lineâ actionis Phonicae. neam actionis Phonicae vocamus eam, quae radiosae sive Phonicae diffusionis actionem terminat, estque duplex: simplex &mista; simplex linea actionis sive directa illa est, quae vocis propagationem terminat, &sphoerae activitatis Phonicae semidiameter dicitur. Mista est, quae ex incidente &reflexa constituitur, quam &ideo directo reflexam vocamus, hanc etsi BLANCANUS aequalem constituat directae sive simplici; in rigore tamen necessariò minor esse debet.