Latin
SECTIO VII
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 124
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO VII. DE FABRICIS DIVERSORUM ORGAnorum, ad producendum longissimè sonum aptè construendis. CAPUT I. DE TUBI CONICI STRUCTVRA. Ylindraceum Tubum ob causas supra dictas non servire ad sermocinationem in remotiora loca per liberum aërem instituendam ostendimus; Conicum itaque tubum sub forma tubae seligendum censuimus, cujus structura varia esse potest. Nos ei longitudinem dedimus olim 21. palm. posteà 15. solummodò palmor. ne machina in nimiam molem, &intractabilem evadat; illa enim 21. palm. longa, fixa erat, interrogationibus, responsisque dandis apta, ut supra in Praefatione exposuimus. Tuba itaque 15. palmorum longa, ad desideratum effectum sufficiet, praesertim cùm intensio vocis clamantium, longitudinis defectum facilè supplere possit. Orificium parvum ori applicando destinatum /2 palmi obtineat, ita tamen per labra sua accommodatum, ut os commodè inseri possit, &vox non elabi, dum quis loquitur; in longitudine verò proportionali amplitudinis incremento crescat, per 13. circiter palmos usque ad radicem orificij majoris repandi, quod soni emissioni, diffusionique destinatur, ut in figura folii 117. apparet. Notare tamen Lectorem velim, hanc tubam ex varia materia confici posse pro varia usùs ratione; Si enim per liberum aërem instituenda sit operatio, ferreis, aeneis, ligneis laminis constare debet; Sint autem laminae ex dictis materiis assumptae ad insignem laevorem politae, &in exactam rotunditatis formam reductae, omni scrabritie proscriptâ; dici enim vix potest, quantùm hujusmodi scrabrities propagationem vocis impediat.