Latin
SECTIO VII
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 125
Unproofread scanNot analysed yet
Solent autem ferè omnes hujusmodi tubae hodie in quatuor, aut quinque partes ut plurimùm dividi, eo sine, ut una alteri ad commoditatem inserta, &in debitam longitudinem protracta, desideratum effectum sortiatur; longâ enim experientiâ doctus observavi, nisi partes partibus ritè coaptentur, Phonurgum fine suo defraudatum iri; Accedit, ut posteà declarabitur, quòd si responsio solâ voce danda sit, certum est, negotium non successurum, cùm sonus in partium coagmentatarum commissuras illisus, plurimùm de vi &efficaciâ suâ deperdat; Si quis verò tubas hujusmodi aut muro, aut etiam cubiculis immobiles inserere desideraret, is vel saxo vivo excisas, &propè laevigatas, aut ex ferreis laminis constructas, deinde pice liquefacto intus illitas, optimo rem successu conficiet; Nam in conica concavi superficie pice, aut gummeo liquore priùs quàm optimè laevigata, expolitáque soni sine ullo obstaculo propagari in locum constitutum possunt.