Latin
CAPUT II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 125-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. DE TUBIS ITA ACCOMMODAXDIS, UT sine altera tuba, solâ voce quis ad quaesita respondere poßit. UO in hujusmodi tubis defectus occurrunt; primus est, quòd ad quaesita sine alterius tubae beneficio, responsum dari non possit. Alter est, quòd nihil arcanum, aut quod maximè intenditur, secretum conceptis verbis alteri per tubam communicari possit, quod non omnes in medio spacio à termino à quo, ad quem constituti intelligant, ita ut hujusmodi instrumentum in bellicis magni momenti negotijs, usui esse non possit. Hujusmodi defectum olim recognoscens, nunquam dictam ob causam propositos tubos magni feci, sed ita accommodandos censui, ut &sine altera tuba responsum daretur, &nemo nisi in cubiculo constitutus, quae dicerentur, intelligeret, de quibus in sequentibus fusior dabitur dicendi materia; hoc solummodo exponendum existimavi, quomodo tuba ita praeparari possit, ut quispiam sine alterius tubae ope, solâ voce ad quaesita respondere queat. Dubium nulli esse debet, quin per eandem tubam, per quam sermocinatio sit, responsum quis accipere possit, quod experientiâ jam dudum mihi innotuit.