Latin
CAPUT VI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 131
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. DE TUBIS QUI SOLVMMODO SONUM VEHEmentem, sed articulatam vocem dare non possunt. OUnt nonnulli Tubi, qui sonum quidem validissimum in plurima milliaria sese extendentem, sine ulla tamen articulatae vocis propagatione, efficere possunt, hujusmodi sunt: Tubae militares, buccinae, &classicae Tibiae, quos cornettos vocant; Tympana, &omnia illa Tubariorum, uti eos FRONTINUS vocat, Tybicinum, Cornicinumque instrumenta, ex quibus non nisi violenta oris, labiorúmque contorsione sonitum elicias per Salpingium, ita enim imposterum vocabimus orificium illorum instrumentorum, quo militares utuntur Phonurgi, germanicè: Dag Mundstuck/ quod in tubis, &cornibus inseparabile est, in aliis separabile, &nunc alio &alio impositum instrumento. His positis: jam videamus, quam vim, &efficaciam habeant hujusmodi instrumenta. CAPUT