Latin
CAPUT VI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 132
Unproofread scanNot analysed yet
DE IMMENSA SONORVM VLTIPLI. catione in instrumentis hucusque expositis, per solam impositionem, seu insertionem organorum ordine exponendorum. DE CORNV ALEXANDRI NAGNI. Guntur jam complura lustra, quibus in Bibliotheca Vaticana, hieroglyphicum agens Oedipum, casu inciderem in librum, cui titulus erat: Secreta ARISTOTELIS ad ALEXANDRUM Nagnum; ubi inter caetera de Cornu prodigioso ALEXANDRI Magni, haec leguntur: Faciebat hoc cornu adeò vehementem sonum, ut eo exercitum suum ad centum stadia (quorum octo, unum milliare Italicum conficiunt) dispersum, convocâsse perhibeatur: habebat autem, ut libellus monstrat, quinque cubitos in diametro; &fulcri suspendebatur annulo, uti Ego reor, cujus tamen figuram non describit. Figuram hic appono, prout in dicto Libello impressam reperi, cum Epigraphe: Cornus ALEXANDRI Magni. Et quamvis hucusque ejus experientiam non fecerim, rationes tamen phonicae monstrant, id necessariò ingentem, Cornu ALEXANDRI Magni quo exercitum &formidandum sonitum exad ioc. Stadia coegisse fertur. citâsse, tum ob magnitudinem Machinae, tum ob infinitas, quas in intimae superficiei curvitate faciebat, vocis reflexiones: Nam perfrequens experientia vel à puero me docuit, Bubulcos, seu pastores vaccarum in Germania, bovinis cornibus uti, quae tantum sonum excitant, ut ad millia, &liùs passuum facilè audiri possint.