Latin
DE REDIO PHONOCAMPTICO
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 14
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus quidem luculenter patet, Lineas sive Orthophonas sive Loxophonas semper unà cum reflexis simul, directis aequari. De Celeritate Soni, Qua medium transit, sive de spacii Phonici quantitate. TIhil adeò dubium perplexumque inveni, quàm incertam duNbiámque intervalli Echonici determinationem; BLANCANUS 24. passus geometricos minimum spatium determinat, est autem minimum spacium illud, quod unam syllabam distinctè post primam auribus clamantis sistit. MERSENNUS 69. pedes ponit; ego exactissimè omnium experientiam sumens, semper diversam inveni, ita, ut tandem desperans vix aliquid certi hâc in materia determinari posse putârim; Nam voce, tuba, sclopo, experimenta adortus ex uno &eodem loco deprehendi, quò vehementior est. sonitus, tantò eum celerius reflecti, ita ut vocem, quae syllabam distinctè reddebat, tubae confunderet sonus, sclopi verò sonitus eam ita absorberet, ut vix distinctum quid audiri potuerit. Ut proinde vehementer mirer, quid optimo MERSENNO in mentem venerit, ut sonitum quemcúnque ex uno &eodem loco semper aequè celerem esse asseruerit; Si enim species soni forent intentionales, haud dubiè, ut in visibilibus speciebus apparet, de ista aequiceleritate aliquid concludi posset; Sed cùm soni species ut plurimùm reales sint, atque aëris undulatione veluti vehiculo quodam transferantur, certum est, pro concitati aëris vehementia celerius semper, &celerius sonum vectum iri. Sicuti pila, quò fortiori impetu muro illiditur, tantò celeriori motu &consequenter remotiori spatio repercutitur; Pari prorsus pacto vocis motum se habere, non aliud nisi sensata nos docet experientia. Quae adeò vera sunt, ut vel ipse MERSENNUS id fateatur in sua Harmonia universali Gallica lib. 3. fol. 214. ubi ait se in valle Nontmorentia juxta aedes Ormessonias Echum observasse, qui cùm noctu 14. syllabas repeteret, interdiu non nisi 7.