Latin
DE REDIO PHONOCAMPTICO
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 15
Unproofread scanNot analysed yet
id est mediam partem exiis repetierit, cujus quidem rei causa alia non est, nisi nocturni aëris summa tranquillitas &imperturbata consistentia; diurni verò innumeris motibus agitati discissio &discontinuatio unde &vox consequenter variis veluti obstaculis impedita minùs se celerem praestat. Si enim hujusmodi non obstent, &motus sonorus sub determinato intervallo semper sit ἰσοχρόνος καὶ ἰσοβραθὴς, sive aequiceler, non video, cur diurno tempore non tot syllabas, quot nocturno repetierit Echo; Quòd igitur septem tantum syllabas interdiu repetierit, noctu 14. signum manifestum est, lentius de die ob dictam paulò ante rationem sonum promoveri, ac proinde ultimas septem syllabas in medio perturbato variisque motibus agitato flaccescentes paulatim intermori; Certè si eodem loco sclopum explosisset, nullum dubium esse debet, quin is de die etiam omnes syllabas repetijsset, neque quicquam huic experimento suffragatur vibrationum in Instrumento Chronometro aequidiuturnitas aut duorum globorum heterogeneorum ex alto in terram motus ἰσοχρόνος Haec enim experimenta, si in majori spacio contingant, plurimùm suspecta sunt, plenaque fallaciae, uti alibi demonstrabimus, existunt, inaequali enim temporis spacio in terram collidi sola experientia docebit, in altitudine 500. pedum, sed de his alibi. Cùm igitur in certa mensura determinanda negotium difficile, praeterea experimenta diversorum multùm discrepantia comperiam, &ego in hoc negotio otiosus esse nolui; siquidem experientias ab aliis factas ad incudem revocans, omnis generis experimenta ab Echo monosyllaba exorsus; voce, tubâ, sclopo, totius negotii periculum feci, inveníque monosyllabam inter spacium 20. pedum nihil prorsus mutationis admittere. Distantiam igitur pro Echo monosyllabica inveni 110. circiter pedes, quae suam, ut dixi, latitudinem habebat 20. pedum, intra quod spacium semper eandem syllabam repetebat. Tuba verò intra spacium 90. &110. pedum, pri mum sonum reddebat distinctè; Sclopus verò intra hoc spacium aliquantulum cum primo sono confundebatur; intra 400. verò pedes &900. heptasyllabicum verbi gratiâ: Arma Virúmquecano, intra tempus, quo quis celerrimè recitaret AVEMARIA usque ad verba BENEDICTA TU inclusivè, perfectè &distinctè reddebat. Chronometro quoque vibrationum usus sum, sed semper exiguo cum successu; deinde diversis temporibus manè meridie, vesperi Cur noctu Echo perfectius, quàm de die percipiatur. Fallacia Instrumenti Chrono metri per vibrationes Chordarum. Echo Monosyllaba spacium requirit 110. pedum Rom. Varia experimenta sumpta.