Latin
COROLLARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 151
Unproofread scanNot analysed yet
TECHNASMA V. OMNIS GENERIS EXPERIMENTA HARatobin monica sympathica exhibens. Cmpathica experimenta vocamus illa, quae ad sonum aliorum resonant intacta, mirâ quâdam sonorum corporum proportione &similitudine, quâ fit, ut ad sonitum unius altera quoque moveatur intacta: quae quidem proportio in corporibus non tantum homogeneis, sed &in heterogeneis locum habet. Unde plurima contingunt naturae miracula, quorum tamen nemo facilè, nisi musicorum Arcanorum insignem habuerit notitiam, rationem reddiderit. Et chordam quidem alteram intactam movere non in unisonum tantùm, sed &in diapason, &diapente quoque concordatas, paenè vulgare est; quamvis semper tantò intacta tremat vehementiùs, quantò fuerit unisono vicinior; Non assignabimus hoc loco rationem hujus effectûs, cùm fusissimè eam in sequenti libro exposituri simus, sed tantùm modum, quo plurima in Magia naturali admiranda contingere possint, aperiemus.