Latin
CAPUT XI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 151-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XI. DE RECOXDITIORIBUS ACHINIS. EXPERIMENTUM I. NUSICAN STMPATHICAM EXHIBERE, id est instrumentum concinnare, quod nullo alio agente, nisi Sympathico, harmoniosum sonum exhibet. ON instituemus hoc loco harmoniam in corporibus homogeneis, cujusmodi esse possunt instrumenta fidicina, sed in heterogeneis, hoc est, organo &instrumento fidicino, alijsque, ita enim harmonia distinctiùs percipietur. Accipe instrumentum chordis distinctum sonorissimo ligno compactum, cujusmodi in Technasmate III. proposuimus, hujus chordas ad organum aliquod perfectissimè concordabis, ita ut singulae chordae ad singulas organi fistulas perfectè unisonent.