Latin
CAPUT XI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 152
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc peracto ad sonitum organi cum instrumento in tantùm recedes, donec chordas moveri videris, &perfectum sonum reddere inveneris; atque haec erit ipsius proportionata distantia; Quod si aliquae chordae non moveantur, signum id erit, fistulam chordae non perfectè respondere, aut Octavâ superiorem esse. Vel consultiùs ita operaberis; instrumentum ad parietes interiores vicinorum conclavium vel optimè supra trabem organo continuam tamdiu hinc inde applicabis, donec motum sonúmque chordarum deprehenderis, &habebis quaesitum. Instrumentum enim fidicinum omnem harmoniam organi intra separatum locum perfectè exhibebit, &ne putes, me speculationem tantùm tradere, lege, quae alibi de Organo Noguntino Chelyn in vicino choro pendentem casu incitante, retulimus, &de rei veritate nullum dubium remanebit. In hoc tantùm unica difficultas est, ut quis inveniat perfectam corporum similitudinem &proportionem cum distantia proportionata, quam qui invenerit, is haud dubiè admirandum quid in natura se invenisse gloriari potest. Est enim corporum quorundam sonorum ea ad invicem similitudo, ut mox ac unum insonuerit, alterum sonare quoque comperiaQuae omnia atur, uti curiose ex Nusurgia supra ostendimus. liud nos experimentum docet; si enim quis Harpas, Tiorbas, Cytharas, Clavicymbala, similiáque instrumenta fidicina conclavi cuidam (omnibus priùs tapetibus sonum obtundentibus remotis) oppidò sonoro leviter suspenderit, is vel ad voces loquentium exoticam quandam solo aëris motu vocibus causato organa incitantis harmoniam non sine admiratione percipiet.