Latin
CONSECTARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 153
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTUM II. DE SIMPATHICA HARMONIA PER conicas sectiones. 1quis cylindrum Parabolicum aut Hyperbolicum efformare Osciverit, is maximum in Musurgia secretum se penetrasse noverit. Pandamus arcanum. Paraboloplastae formae ope, efformetur semicylindrus concavus parabolicus, quod fiet, si formam Paraboloplasten constanti &recto motu in materia, uti gypseâ, ad hoc idonea secundùm longitudinem traduxeris; eo enim motu in materia cedente &molli efformabitur semicylindrus parabolicus dictus; admirandae in sympathica harmonia exhibenda virtutis. Ita autem negotium instituatur: Observentuneum maxima diligentia duo in terminantibus parabolis foci, ex quorum uno si chorda ducatur in altero opposito parabolae foco terminata tensaque, erit instrumentum paratum ad D sympathicum sonum. Sed rem litteris &figurâ declaremus. Sit cylindrus parabolicus ABCDEF. duae parabolae cylindrum terminantes ABC. superior DE F. inferior HG. sint foci parabolarum aequalium. Dico chordam seu nervum per utrumque focum extensum quocunque motu etiam minimo incitatum iri.