Latin
CONSECTARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 154
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim quaelibet semicylindri ad axem normaliter facta sectio parabola sit, in semicylindracea verò illa superficie infinitae parabolae concipi possint; fit, ut vox vel sonus &motio aëris quaelibet in hanc semicylindraceam superficiem parabolicam incidens, dummodò cylindro ad angulos rectos incidat, tot actinobolismos parabolicos efformet, quot parabolae aequales in dicto semicylindro concipi possunt. Cùm praetereà chorda per HG. focos sit extensa, transibit illa consequenter omnium reliquarum parabolarum in dicto semicylindro conceptibilium focos. Cùm verò in focorum centris unitio confluxusque radiorum contingat, &in iisdem intensio soni continget. Tota ergo chorda multiplici radiorum confluxu impulsúsque multiplicatione agitata tremet, sonabítque.