Latin
TECHNASMA IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 164
Unproofread scanNot analysed yet
in quo nihil tam occultè proferri potest, quod non intra conclave quantumvis dissitum percipiatur; atque hoc est machinamentum, quod non parabolicas tantùm sed &ellipticas omnésque, quotquot hucusque propositae sunt, acusticas fabricas longè superat, cùm ad naturae exemplar in aurium fabrica observatum sit constructum, &infinitis reflexionibus vocum (ut in problemate praecedenti ostendimus, unde &vox mirificè intenditur) scateat. Potest autem hujusmodi tubus duplici situ, vel horizontali aut laterali ut HE. vel verticali ut PO. constitui, uterque insignes effectus producit, verticalis potentior est, eo quòd vox faciliùs sursum quam deorsum aut lateraliter feratur; Utrumque tubi ductum in praecedenti Iconismo repraesentavimus. Invenimus autem hoc admirabile machinamentum occasione Auris DIONYSII Siculi SYRACUSIS adhuc superstitis, cujus descriptionem vide in antecedentibus paulò uberius traditam. Digressio de Cono cochleato. Cur verò in Cono cochleato sive contorto helici tanta vis sit multiplicationis soni, meritò cuiquam mirum videri debet. Certe cùm diu multúmque mecum de hoc negotio cogitarem, tandem helicem conum certa ratione tortum, nescio quid parabolicum affectare deprehendi, in quo infinitae sonorum conglomerationes dum fiunt, mirùm non est, tantam eum in multiplicando sono vim obtinere. Verùm &helicem lineam parabolicae aequalem dari posse notum est, quod ut Lector curiosus. intelligat; sit helix linea intra circulum Ng no. signata litteris ab cde f n. dico, si axis. parabolae G S. assumatur aequalis semi-perimetro ng N., circuli n O. Ng. &semi-ordinata parabolae TS. assumatur aequalis semidiametro a g. dicti circuli; Deinde per verticem G. axis parabola describitur GT. quae per terminum semiordinatae ST. transeat. Dico, GT. parabolam helici lineae a b c d e fn. aequatum iri. Quae omnia dependent ex diversis motibus, quéis utraque linea similiter &aequaliter describitur. Si enim tangentem parabolae G m. in quotlibet partes aequales semidiametro circuli a g. diviseris, erunt motus ex A. in g. aequales motui ex G in Q. &motus ex N. per ghi kn. semiperimetrum factus ex hypothesi aequalis motui ex G in S. per axem parabolae facto. Hinc patet si semiordinatam sumas aequalem GN.