Latin
TECHNASMA IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 165
Unproofread scanNot analysed yet
vel duplam ST. eamque in continuata parabola applices XV. inter GV. &GX. parabolam G TX. duplo majorem fore helice ab ed e fn. vel eidem bis sumptae aequari. Si verò semiordinatam triplo diametro a g. majorem in continuata parabola applicueris, habebis parabolam helicę triplo majorem, &sic in infinitum, quae omnia fusiùs hic demonstrarem nisi ea aliis locis reservâssem. Sufficit igitur scire cochleati tubi vim omninò cum parabolicis tubis aliquid commune obtinere, quae &ideò hîc indicanda duxi, ut Tyronibus ad hujusmodi inexhaustas naturae gazas penitiùs rimandas animum adiicerent.