Latin
LIBER.I
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 171
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER. I. PHONOSOPHIA NOVA, Quâ reconditae, &abstrusae sonorum rationes per numeros exponuntur. PRAEFATIO. AUANDOQUIDEM plures soni genesin exactiùs nôsse desideraturos praevideo, ut &hisce plenam satisfactionem daremus, hîc ea, quae olim in eMusurgia prosecuti sumus, paulò ampliùs demonstrabimus. Quantam enim vim non solùm in hominum animos affectúsque concitandos harmonicus sonus, sed &in ipsa animalia possideat; plena sunt omnium scriptorum monumenta. Quaenam itaque hujus tam mirifici effectus causa sit, aperiemus, ab ovo rem ordituri. Ex quibus apertè cognoscet Lector curiosus, quomodo chorda tacta, alteram intactam moveat: quomodo inde sive voces sive instrumenta musica spiritus incitent, &quàm mirificos effectus in affectionibus Irae, Amoris, Commiserationis Furorisque tum in artificiosa harmonicâ Symphoniâ, tum in ipsorum sonororum corporum collisione naturâ praestent, &quomodo tandem multiplici tubarum jam in praecedentibus expositarum per differentes phonascos concentu, homines ad quoscunque affectus remotissimis etiam locis dissiti (tantò ubique majori stupore, quantò in remotiora spatia propagata Symphonia occultiùs se audientium auribus sistit) excitari queant, ostendemus; sed ad relicti Rhombi filum revertamur.