Latin
LIBER.I
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 172
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO I. De Prodigiosa Sonorum quorundam vi &effiacia. CAPUT I. DE CVSICAE VI IRIFICA. AGIAM Consoni &Dissoni ni hil aliud esse dicimus, quàm facultatem illam prodigiosorum sonorum effectricem, quae sanè inter caeteras magiae naturalis species non minimum locum obtinet, est enim quibusdam sonis adeò admiranda &alterandi &trahendi vis, ut intellectus humanus vix ad genuinam eorum rationem pertingere posse videatur. Quantus insit musicis modulis magnetismus, quanta tractivae virtutis efficacia nemo nescit, ut proinde non sine ratione Prisci ORPHEUMMusicum magum, animalia, sylvas, atque adeò ipsa saxa lyrae Sono magico trahentem produxerint, de quò admodum eleganter CLAUDIANUS in praefatione secundi Libri de raptu PROSERPINAE his verbis. Tam Patriae festolaetatus tempore vates desuetae repetit fila canora lyrae, Et residens laeni modulatus pectine nervos; pollice festivo nobile duxit ebur. Vix auditus erat, venti sternuntur, &undae, pigrior astrictis torpuit Hebrus aquis Porrexit Rhodepe sitientes Carmina montes, excußit gelidas pronior Ossa nives. Ardua nudatus descendit populus Aemo, &comitem quercum Pinus amica trahit, Phyrrheâsque Dei quamvis despexerit artes, CRPHAEI laurus vocibus apta venit. Securum blandi Leporem videre Moloßi, vicinumque lupo praebuit agna latus. Concordes varia ludunt cum Tygride Damae, Massylam cervi non timuere jubam. Quae quidem prodigiosa animalium, sylvarum, saxorúmque attractio partim tropologicè, partim allegoricè accipienda est; Notârant enim Prisci maximam Musicae vim esse in animam, eamque secundùm varios ejus sonos &harmonias mutari, &tanquam caeram quòcunque torqueas sequi; ideo ipsam ἀρχὺν πάνταν, sive principium omnium, &ut PSELLUS in sua usica ait τὸν μουσικὴν οἱ παλαησι συνέχειν ἔπον τὸ πᾶν.