Latin
CAPUT II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 173-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. DE NATURA ET PRODUCTIONE Consoni, &Dissoni. Irantur omnes, cur anima tantopere afficiatur consonis, Itantùm verò à dissonis abhorreat, quorum causae &rationes ut intelligantur, Notandum primò, duo in Consonis consideranda esse, collisionem corporum, quae fit per motum sonorum, &proportionem, quae sunt veluti duo principia, illud quidem Physicum, hoc Mathematicum, quibus omnes consonantiae causantur. Physica motum considerat, Mathesis quantitatem, numeros, pondus, mensuram, omnemque proportionem unius soni ad alterum expendit. Porrò cùm omnis vocum sonorúmque intensio aut remissio à motùs velocitate aut tarditate profluat, tantò necessariò vox sonúsve causabitur intensior, acutior &spissior, quantò motus fuerit velocior; Quae causa vocis acurae &gravis in hominibus. Sonus non est unus contrarius, sec multis so norum partibus compositus. locior; tantò verò remissior rariórque, quantò motus fuerit tardior. Quae omnia à BOETIO doctè expenduntur lib. 1. CNus. cap. 3.