Latin
CAPUT II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 176
Unproofread scanNot analysed yet
ubi docet necessariò sonos illos esse graviores, qui fiunt à motibus tardioribus &rarioribus ipsa tarditate atque raritate pellendi, acutiores verò, si motus celeriores, ac spissiores fuerint, adeò ut nervus idem acutiùs sonet, si intendatur: graviùs si remittatur; quia cùm densior est, velociorem pulsum reddit, celeriùs revertitur ac frequentiùs &spissiùs aërem ferit: qui verò laxior est, solutiores pulsus efficit, &ipsa imbecillitate feriendi rarus effectus breviori tempore tremit; hinc fistulae seu tibiae, ut in CMusurgia Organica, &7. libro Mnsurgiae nostrae demonstravimus pro clausorum atque apertorum foraminum ratione, ob constipatum laxatûmque aërem nunc acutiùs nunc obtusiùs graviúsque sonant, quòd &in fistulis organicis, &in larynge seu aspera arteriâ humanâ patet: quantò enim in illis lingua, seu epiglottis, aut fissura illa, ubi aëris illisio sonum causat, longior fuerit, &fistula amplior, tantò graviorem sonum, quantò brevior strictiórque tantò acutiorem sonum edet. Unde consequenter quorum larynx ampla &longa, gravis &bassa, at quorum stricta &exigua est, alta &acuta voce intonare solent. Verùm de hisce fusiùs alibi locuti fuimus. Notandum secundò, nervi moti aut vocis emissae sonum non esse continuum quiddam, sed ex motibus discretis &interpolatis ejusmodi sonum esse conflatum, ut in Chordosophia dictum est, etsi ejus intervalla aures nostrae percipere minimè valeant, non secus ac oculi dijudicare nequeunt, ardens ne titio, quem quis velocissimè in orbem circumagit toto in circulo existat, an circulus totus sit igneus? Quod &BOETius turbinis à pueris circumacti declarat exemplo, qui si virgulâ coloris rubri secundùm longitudinem seu altitudinem coni imbuatur, totus conus ubi gyros aget rubro colore infectus comparebit, non quòd ita sit, sed quòd partes minimè coloratas rubrae notae velocitas comprehendat, aliasvè apparere non sinat. Similiter intensior nervus pluribus ictibus resilit atque tremit, remissior paucioribus; quoties enim chorda pellitur, non tantum unus sonus editur, aut una fit percussio, sed aër feritur toties quoties eum tremebunda chorda percusserit. Unde additione motuum ex gravitate acumen intenditur, detractione verò motuum ex acumine laxatur gravitas, cùm acumen ex pluribus motibus constet. Quomodo autem datum quemvis numerum aut magnitudinem ita secare possimus, ut partes sectae sint in data proportione harmonica, fuse alibi tradidimus.